Jeremiah 13

HIER. Vir sanctus lumbare Dei dicitur, qui de limo terrae assumptus est, etc., usque ad multitudine innumerabilium gentium quodammodo absorptus et nihil reputatus. . etc. ORIG. Judaei indigni exstiterunt Deo, et projecti sunt ab eo, etc., usque ad si non adhaerens Domino, uno spiritu fuerit in Christo. . HIER. In captivitate. Significat autem quod propheta, etc., usque ad ideo aeterna perditione contabescit. . ID. Haec est ebrietas, qua obliviscimur praeceptorum Dei, et vitiis atque peccatis, etc., Rom. 7. . ID. Rationabili ira, ut reducam ab errore, doloribus et tormentis, etc., usque ad et omnis populus Jerusalem calice Babyloniae sit inebriandus et captivitate obruendus. . etc. ID. Ad poenitentiam provocat, antequam ducantur in Babylonem, etc., usque ad et Sophonias: Soph. 1.. ID. Dicamus Judaeis et nostris Judaizantibus, qui litteram, etc., usque ad plorabit anima prophetae a facie superbiae eorum. A diabolo vel Nabuchodonosor, vel contritus. Aliquando Israel fuit grex Domini. Sed quia indignos se judicaverunt salute, conversus est sermo ad Gentes. Caveat oleaster in bonam olivam contra naturam insertus, ne et ipse conteratur. HIER. Verbum Haebraeum Aquila et Symmachus et interpretati sunt, etc., usque ad et quod quidam angeli passi sunt pro redemptione daemonum, et post judicium portas inferni claudi et nullum ibi puniri, quod Origenes sentire videtur, quod frivolum est. . etc. ID. Quando Ezechias ostendit thesaurum nuntio regis Babyloniae. etc. Audiat hoc Ecclesia negligens, quae docet adversarios suos quomodo possint eam spirituali captivitate comprehendere, et pecus ejus bestiali crudelitate lacerare. etc. ID. Hinc discimus, quandiu peccata sunt minora, etc., Dan. 12.. etc. ID. Hoc testimonio utuntur, qui diversas naturas asserere conantur, etc., Jer. 9., et hujusmodi, quae in omnibus operatur virtus Christi. . ID. Rogemus Christum, ut nec in praesenti, nec in futuro revelet posteriora nostra, sed deleat iniquitates nostras, et scelera nostra apparere non sinat. Allegorice. In collibus et in agris fornicatur, et nunquam mundatur, qui erecta cervice per superbiam, non humiliatur sub potenti manu Dei, sed confidit in sceleribus suis.
Copyright information for VulgGlossa